Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 197
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/197/ EXERCITATIO XXX

Aristotelis sententiam explicat.

 

Divinum Aristotelem Stagiritam, humanae

sapientiae patrem, primum

ac summum scientiarum omnium dictatorem

et venerabile Naturae oraculum, ad

epicureismum pertrahere conatur Chalcidius

Platonicus. Asserit enim in Platonis Timaeo

Aristotelem concessisse divinam providentiam

curare tantum aeterna secundum

individuum, qualia sunt corpora coelestia,

non autem haec sublunaria. Chalcidio circumforaneo

blateroni moderni quidam

philosophastri adstipulantur, duabus ratiunculis

et illis quidem levissimis persuasi.

Prima: Quia, in libro 12. Metwphysicorum, cap. 9., dicit absurdum

esse primam mentem de rebus omnibus

cogitare, et melius esse quaedam non

videre quam videre.

Secunda: Ex Aristotelis sententia Deus non

potest in haec inferiora agere nisi medio

corpore coeli. Ergo, ex Aristotele, Deus non

curat haec inferiora.

Quae opinio falsa est et immerito adscripta

divino viro. Falsa quidem et seipsam destruit.

Singulis enim quasi momentis, videmus

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES